BELFREDUS seu BERFREDUS, Gall. BEFFROY

BELFREDUS seu BERFREDUS, Gall. BEFFROY
BELFREDUS, seu BERFREDUS, Gall. BEFFROY
machina est bellica lignea, in modum excelsioris turris exstructa, vatiis tabulatis, cenaculis seu stationibus, constans, rotisque quatuor vecta, tantae proceritatis, ut eius fastigium oppidorum et castrorum obsessorum muros aequarer. Eius pariertes vel tabulis vel cratibus colligari, cotiis taurinis equinisque operti erant, ut ab ignium inextinguibilium iaculatione nullum paterentur damnum. In cenaculis autem collocabantur millites, qui in hostes continuo rela vibrabant aut sagittas emittebant: infra vero viri robore praestantes magnis impulsibus machinam muris admovebant; uti haec machina describitur a Leone Imperarore in Tacticis c. 15. num. 30. aliisque passim. Modum conficiendorum Bersredorum, quos πυργοκαςτέλλους vocat Auctor Chronici Alexandr. vel saltem eiusmodi turrium, quas ad urbium et castrorum munitiones admovete Veteres solebaut, accurate exponit Sanutus l. 2. part. 4. c. 22. Deiisdem Wilhelm. Armoricus Philipp. l. 2. sub Belfragii nomine,
Cratibus et lignis rudibus belfragia surgunt.
Turribus alta magis et moenibus, unde valerene
Agmina missilibus, telisque quibussibet uti
Devexosque hostes facili prosternere iactu etc.
Hinc postea nomen transsatum ad altiores quascumque turres, quae in urbibus aut castris eriguntur, in quarum fastigio excubant vigiles, qui eminus adventantes hostes, pulsatâ campanâ, cives monent, ut ad arma sint parati: quam vis et extra belli metum, prout rei politicae Curatoribus visum fuerit, eôdem campanae, ibi hâc fini pendentis, pulsu, non raro convocari soleant. Unde Campana haec bannalis dicitur Hocsemio, quod, cum pulsatur, quicumque intra bannum seu districtum urbis commorantur, ad conventus publicos teneantur prompte se conferre. Statuta Gildae Scoticae c. 28. Nullus regratarius emat pisces, foenum, avenas ---- ante pulsationem campanae in beresrido, etc. Atque inde Belfredus inter privilegia Communiae vulgo accensetur, quod colligit Car. du Fresne ex Statuto Caroli Pulchri A. C. 1322. quô cives Laudunenses, propter commissum aliquod in Laudunensem Ecclesiam sacrilegium, iure Communiae privantur, nempe iure Scabinautus, Collegii, Maioratus, Sigilli, Campanae, Berfredi, et iurisdictions. Sed et ipsa Belfredi vox, a Saxon, bell, i. e. campana, et frid, i. e. pax, deducta videtur, quod in hisce turribus appendererur ad convocandos homines, in rumultibus bellicis vel aliis occasionibus, maxime in urbibus, quarum communiae Pacis nomine passim donatae leguntur, etc. Vide Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”